#Gen. XXVII#Gen. XXVIII#Jos. XIII
Oderat ergo Esau Jacob, et dixit in corde suo: Venient dies luctus, id est mortis patris mei, et occidam Jacob. Nuntiata sunt haec Rebeccae. Eodem spiritu sciebat Rebecca cogitationes Esau, quo intimaverat Jacob fraudare fratrem. Excusatur ergo Jacob de mendacio in patrem, et dolo in fratrem, per jussionem matris; mater vero, per familiare consilium Spiritus sancti. Quae ait ad Jacob: Fuge ab Laban fratrem meum, et esto ibi donec quiescat indignatio fratris tui. Quod ne absque licentia patris fieret, ait Rebecca viro suo: Si acceperit Jacob uxorem de filiabus, Heth nolo vivere. Et advocans Isaac Jacob, benedixit ei, et praecepit ei ut iret in Mesopotamiam sibi accipere uxorem de filiabus Laban. Fidens autem Esau quod offendisset suum patrem, pro nuptiis alienigenarum, iit ad Ismaelem patruum suum, accipiens sibi uxorem filiam ejus Meleth, sororem Nabajoth uterinam, absque his quas prius habebat. Igitur egressus est Jacob de Bersabee, et pergebat Aram. Per Chananaeam vero iter faciens, timuit incolas terrae, quia, ut ait Josephus, Chananaei erant indevoti Isaac, prioribus bellis ejus valde gravati, maxime cum Cariathiarim cepisset, circa quam praecipue laboraverat. Timuit ergo Jacob, apud aliquem provincialium introire, et sub divo jacebat. Cum autem venisset juxta Luzam vespere, supposuit capiti suo lapidem, et obdormivit. Et vidit in somnis scalam erectam a terris, coelos attingentem, et angelos descendentes et ascendentes per eam. Josephus dicit: Vidit descendentes per eam figuras, honestiorem naturam habentes, quam homines; et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham et Isaac. Terram hanc dabo tibi et semini tuo. Benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Ero custos tuus in hoc itinere, et reducam te in terram hanc. Ordine praepostero usus est Dominus. Prius enim in propria persona, Jacob custodivit, post, sub Josue dedit semini ejus terram illam, in fine temporum in Christo, quia de Jacob, benedictae sunt tribus terrae. Evigilans Jacob ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Terribilis est locus iste, et est domus Dei hic, et porta coeli. Et prophetavit de lege, et de templo, et passione Christi, quae in terra illa futura erant. Terribilis enim lex; domus Dei, templum et passio Christi, apertio portae coeli. Et lapidem, quem supposuerat capiti suo, crexit ibi in titulum, id est in commendabilem memoriam hujus visionis, et libavit super illum oleum Domino, vovens Dominum, qui apparuerat ei, semper sibi esse in Deum, et lapidem id est locum lapidis, semper sibi honorabilem, et in reditu decimas, et hostias se sibi oblaturum. Et urbem proximam etiam honorandam decrevit, vocans eam Bethel, id est domum Dei, vel secundum Josephum, hostiam Dei. Prius enim Jebus a Jebusaeis, qui eam condiderant vocabatur; post Luza, id est nux, vel amygdalus, quia cum primo ibi fundamenta jacerent, radix amygdalina inventa est. Vel forte copia hujus generis arborum ibi est.